Latin
Book 3, Letter 9
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
Propositi quidem nostri est nova construere, sed amplius vetusta servare: quia non minorem laudem de inventis, quam de rebus possumus acquirere custoditis. Proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere. Quidquid enim per alienum venit incommodum, nostrae justitiae non probatur acceptum. In municipio itaque vestro sine usu jacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitos. Et quia indecore jacentia servare nil proficit, ad ornatum debent surgere redivivum, antequam dolorem monstrare ex memoria præcedentium saeculorum. Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si vera fides est suggerentium, nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memordtas platomas, vel columnas ad Ravennatem civitatem contradat [ed. Niv. et Cam. ,contrahat] modis omnibus devehendas; ut collapsis metallis obliterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima; et quæ situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem.