Latin
39 to 54
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 39-54
Unproofread scanNot analysed yet
Libet referre qualis in vobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit, quantum sufticere credidit, et nunc Herum postulata geminavit. Verecundum vobis erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis teservaret humanitas: non audita despexit, quando ipse visa testatus est. Felix illa calamitas, quae prius miserantem reperit testem; ut post districtum jadicem non haberet. Gaude igitur assuete jam bono Ligur, in usu luo secunda [mi. et Ac. ,ssecula] venerunt; nam collatos tibi Ægyptios magna prosperitate vicisti: evadis tempora necessitatis, et libertatis praemia non amittis; imino illo tempore securus es ab hoste redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus. Adhuc te predictum ornat exemplum, adhuc est in qua parte superetur. Legitur enim Joseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. Quid mirum, si, natura compellente, proximis suis humanior visus est exstitisse? Hic autem cunctis large vendidit, functionem debitam reliquit; et plus iste generaliter contulit tributariis quam ille solis visus est præstitisse germanis. Breviter dicantur eflusa; binc bona sua discat universitas, quando non regibus comparantur nostra saecula, sed prophetis. Sed ne diutius beneticiorum regalium cupidos occupemus, præcepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem jussionis ad vos perveniat munilicenlia principalis.