Latin
Book 4, Letter 14
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
Magni peccati genus est alienis debitis alterum prægravare, ut quod potest exigi non mereatur audiri. Sua quemque damna e respiciant, et is soh-at tributum qui possessionis noscitur habere compeedium. Atque ideo prasenti tibi auctoritate delegamus, ut Gothi per Picenum sive Thuscias utrasque residentes, te imminente cogantur exsolvere debitas functiones. In ipsis enim initiis comprimendus eicessus est, ne fœda imitatio, quasi turpis scabies, paulatim reliquos comprehendat. Si quis ergo jussa nostra agresti spiritu resupinatus abjecerit, casas ejus appositis titulis fisci nostri juribus vindicabis, ut qui juste Holuit parva salvere, ratiQnabiliter videatur maxima perdidisse. Qui enim debent ad fiscum ceterius esse devoti, nis; qui capiunt commoda donativi? Quando amplius de nostra humanitate recipiunt quam stipendii jure præstetur. Nam si liberalitatis nostræ causa tractelur, nos potius voluntaria tributa solvimus, qui fortunas omnium sublevamus.