Latin
Book 4, Letter 15
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.15
Unproofread scanNot analysed yet
Illustris et magnifici viri comitis Patrimonii suggestione comperimu9 dromonarios *viginti 65 et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. Unde providentiam nostram, cujus est proprium quod casu subducitur reparare consilio, hoc statuisse cognosce; ut supradictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines, qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. Remigum enim labor operosus valentes animo et viribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obviare possit undosis. Quid enim audentius quam illud infidum ac vastissimum mare intrare parvo navigio, quod eluctari facit desperationis sola præsumptio? Quapropter jussis te nostris hanc cautelam convenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus uon facias, cum nos [Imp. ,nec| robustissimos quaesiisse cognoscas.