Latin
Book 4, Letter 19
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.19
Unproofread scanNot analysed yet
Decet principalem providentiam fessa refovere, ut asperitatem casuum mitiget lenitas jussionum. Non enim sentitur incommodum, si quod per adversitatem constat oppressum, concessa prosperitas ostenderit sublevatum. Siliquatici namque praestationem, quam rebus omnibus nundinandis provida definiviL antiquitas, in frumentis, vino et oleo dari praesenti tempore non jubemus, ut haec remissio solutionis copiam possit praestare provinciis, et respirent aliquatenus fessi praesentis salubritate decreti. Quis enim ad vendendum non incitetur largius, cui solita dispendia subtrabuntur? Portus nostros navis veniens non pavescat, ut certum nautis possit esse refugium, si manus non incurrerint exigentium, quos frequenter plus affligunt damna quam solent nudare naufragia. Sit hoc forsitan sub quiete tolerandum, nunc autem, dum provincialibus praestare cupimus, mercium dominis interim consulamus.