Latin
Book 4, Letter 20
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.20
Unproofread scanNot analysed yet
Si desideramus locum beneficiis invenire, ut titulos possimus nostrae pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta volumus defendi, qui propria cupimus sponte largiri, maxime quando et illud conscientiae nostrae reponitur, quod de fisco sub antiqua solemnitate praestatur! Proinde viri venerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus, sacrosanctae ecclesiæ ipsius unum jugum, veterum principum pietate collatum, et nunc quorumdam usurpatione violenta retineri. Sed quia nos uti nullum volumus fraudibus suis, præsertim cum in dispendio pauperum detestabili mente versetnr, praesenti anctoritate decernimus ut ea quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata eoclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente pœna etiam pervasori, qui et veterum dona et ecclesiæ probatur violasse compendia.