Latin
Book 4, Letter 21
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.21
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis efficaciam tuam insistere credamus injunctis, et studiose deflectere quae nobis cognoveris displicere, tamen sollicitum admonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis brevibns delinita susceperis. Proinde ordinatio nostra nulli videri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset onera jussionis. Esto itaque ad injuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxime tamen utilis est in necessitate custodia. Parebis ergo commonitos, ut sic possis cum provincialibus agere quemadmodum nos eis respicis velle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quidquid sollicitus de pravo studio habere contempseris.