Latin
Book 4, Letter 23
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis oporteat commissam tibi disciplinam Romanæ civitatis in omnibus custodiri, tamen in eis maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi auctoritate delegata cognoscis; ut circa te augeat gratiam custodita justitia, et augmenta sumas nostri judicii, qui nobis hactenus de integritate placuisti. Praefectus igitur Urbis sua nobis relatione declaravit, Basilium atque Praetextatum magicis artibus involutos, impeti accusatione multorum, quos elapsos intimat mentis alienatione custodum. Eos te praecipimus ubicunque repertos ad judicium quinquevirale ducere, quod in præsenti negotio nostra delegavit auctoritas, ubi te residere censemus; ut violenta omnium defensione submota, bane causam discuti facias legibus et finiri. Et si rei criminis, cujus impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam juris definita sanxerunt. Si vero innocentia eorum detestabili pulsatur invidia, opprimi eos nulla ratione patiaris: quia in omnibus causis, consideratione divina, illud fieri volumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat.