Latin
Book 4, Letter 24
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.24
Unproofread scanNot analysed yet
In lucrum cedunt quae benemeritis conferuntur; et de ipso munere magis acquiritur, cum optimis digna praestantur. Petitionis tuae proinde tenore comperimus, loca in Spoletioa civitate, quae jam longo situ squalor vetustatis obnupserat, splendorem reparationis expetere; ut rebus antiquitate confusis novitatis facies adulta reddatur; et beneficio tuo rediviva consurgant, quae annositate inclinata corruerant. Quod nos, respectu meritorum tuorum, et impensi longa sedulitate servitii, libenti animo duximus annuendum, ut et votis justa poscentium tribuatur effectus, et civitati reparationis crescat ornatus. Atque ideo petitioni tuae robur prasenti humanitate largimur, ut porticbm cum areola post Turasii thermas, si tamen publico usui non deservit, absoluta liberalitate potiaris: quia in licentiam reparationis accipiuntur potius præmia quam donantur. Hac igitur auctoritate suffultus, in supradictis locis aedificandi sume fidaciam; nec aliquam imposterum metuas quaestionem, cum te et civitatis tueatur utilitas, et principis reverenda voluntas.