Latin
Book 4, Letter 33
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.33
Unproofread scanNot analysed yet
Custodia legum civilitatls est indicium, et reverentia priorum principum nostræ quoque testatur devotionis exemplum. Quid enim melius quam plebem sub præcepto degere veHe justitie, ut eonventus multorom disciplinabilium ait adunatio e voluntatum? Hæc enim populos ab agresti vita in humanae conversationis regulam congregavit. HaM ratio a feritate divisit: ne arbitrio casuali vagarentur, quos regi consilio dlvina voluėrunt. Oblata itaque supplicatione deposcitis privilegia vobis debere servari, quae Judaicis institotis legum provida decrevit antiquiUs: quod nos iibenter annuimus, qui jura veterum ad nostram cupimus reverentiam custodiri. Atque ideo præsenti auctoritate censemus, ut quæcunque legam statuta monuerunt, circA vos illibata serventur; quatenus quod ad civilitatis [mss. ,civitatis] usum constat esse repertum, perpeti devotione teneatur.