Latin
Book 4, Letter 34
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.34
Unproofread scanNot analysed yet
Prudentiae mos est in humanos usus terris abdita talenta revocare, commerciumque viventium non dicere mortuorum: quia et nobis in fossa pereunt, et illis in nulla parte profutura linquuntur [alii, locantur]. Metallorum quippe ambitus solatia sunt hominum. Nam divitis auri vena similis est reliquae terrae, si jaceat: usu, crescit ad pretium, quando et apud vivos sepulta suut, quae tenacium manibus includuntur. Atque ideo moderata jussione decernimus, ut ad illum locum in quo latere plurima suggeruntur, sub publica testificatione convenias; et si aurum, ut dicitur, vel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio publico fideliter vindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum, quia noiumus lucra quaeri quae per funesta possunt scelera reperiri. Ædificia tegant cineres, columnae, vel marmora ornent sepulcra; talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt. Aurum enim sepulcris juste detrahitur, ubi dominus non habetur: imo culp:c genus est, inutiliter abditis [Cor. Gam. ,abdita] relinquere mortuorum, unde sc vita potest sustentare viventium. Non est enim cupiditas eripere, quae nullus se dominus ingemiscat amisisse a. Primi enim dicuntur aurum Eacus, argentum Indus rex Scythiae reperisse, et humano usui summa laude tradidisse. Quod nos in contrarium negligere non debemus, ne sicut latentia cum laude sunt prodita, ita inventa eum vituperatione videantur esse neglecta.