Latin
Book 4, Letter 39
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.39
Unproofread scanNot analysed yet
Inter caeteras quibus humanum genus sollicitatur illecebras, præcipue vitanda est alienarum rerum turpis ambitio: quia in immensum jactata 72 rapitur, si justitiae ponderibus non prematur. Avaritiam siquidem radicem esse omnium malorum D et lectio divina testatur, quæ talisorte punita [mss. ,potita] est, ut cum multa rapiat, semper egeat: quam propter vicinitatem generis nostri sic in animis vestris coalescere nolumus [mu. R. et A., quapropter, etc. ,volumus], ut illi nec initia concedamus. Quid enim faciunt sordes animorum in splendore natalium? Illud te potius decet eligere, quod nos possit ornare. Amali sanguinis virum non decet vulgare desiderium: quia genus suum conspicit esse purpuratum. Corrigamus itaque te per incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti. Domitius itaque vir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est, possessiones juris sui, id est illam atque illam, ab hominibus vestris neglectis legibus fuisse pervasas, dum civiliter oportuerit recipi, si jure videatur exposci. Sed quia de vobis non patimur diutius obscura jactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda sajone nostro, si momenti tempora suffragantur c, occupata nuper cum omnibus quae direpta sunt, supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui. Et si quid partibus vestris de legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum destinare vos convenit; ut intentionibus partium sub æquitate discussis, feratur sententia, quam juris dictat auctoritas. Generosos quippe viros omnia convenit sub moderata civilitate peragere: quia tantum potentibus læsionis crescit invidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur.