Latin
Book 4, Letter 40
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
Districtius aliqua jubere compellimur amore justitiae, dum circa minores fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. Trahit enim ad misericordiam, qui potuit subdi; et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut probatione salva interim moveat ad dolorem: quia crudelitas [ed. Niv. et Ac. ,credulitas] sublevat humiles, premit invidia potiores. Datis itaque precibus allegatis Basilium virum specLabilem nostra dudum præcepta meruisse, ut pos sessio Areciretina, quam patronus vester a conjuge ejus Agapita juris fuerat solemnitate mercatus, post-, posita dilatione cum documentis omnibus predicto conjugi redderetur, dum a suis penetralibus sollicititam lacrymabili quæstione quereretur uxorem: addentes more nostræ justiliæ postea fuisse præcepluto, ut si patroni vestri de causae qualitate præsumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent; ut quoe ratione conveniri poterant, velut a justitiae fontibus emanarent. Quapropter si nullo mendacio vitiantur asserta, per officium nostrae sedis Basilium decernimus admoneri; ut si nihil est quod pro suis partibus po. sit opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus responsurus occurrat, Seu ad comiiatum venire, seu in competenti foro jur- Bare maluerit: quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc comrnodis expedire cognoscu; l. In locum siquidem beneficii nostram pnesentiam damus; et ideo non decet invitis imponi, quod meretur optari.