Latin
Book 4, Letter 46
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.46
Unproofread scanNot analysed yet
Convenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione disponere: qnia subjectorum animi relevantur, quoties moerentium querela compomtur. Vir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit, conjugem suam ni vestro judicio contra juris ordinem prægravatam. Quod si ita est, remotis praejudiciis, apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te imminente, causa legibus audiatur. Quod si illic finis negotii nequiverit inveniri, per instructas personas, si tamen ipsæ venire non eligunt, nostro comitatui concurrendi licentiam partibus non negamus: uLi nee redemptio sit forte suspecta, nec insidiosa [Niv. et Gam. ,invidiosa] possit nocere ca- Jumnia.