Latin
Book 4, Letter 47
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.47
Unproofread scanNot analysed yet
Assidua sollicitudine refovenda sunt quae continuis exercitiis subjacere noscuntur. Quemadmodum enim subjecti veredorum necessario sufficiant labori, si permittatur excedi a? Incitamentum siquidem iroprobae prcesumptionis est, neglecta custodia. Legatorum itaque nostrorum suggestione comperimus cursuales equos frequenti usurpatione fatigari; et quos nos necessitatibus publicis cupimus custodiri, in usum cognovimus privatae voluntatis assumi. Atque ideo in urbe Roma ordinatione præfecti prætorio et magistri officiorum, quousque utilitas publica suaserit, te residere censemus; ut nullum Gothorum vel Romanorum exinde egredi patiaris, nisi quos prædictarum dignitatum vices agentes forte dimiserint. Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis invitis his quibus haec 75 cura mandata est, veredos praesumere fortassis assumpserit, cujuslibet nationis fuerit vel honoris, per unum equum centum solidos mulctae nomine cogatur inferre; non quod tanti est unius aestimanda jumenti laesio, sed quia grandi damno reprimenda est importuna praesumptio. Nullum praeterea sajonum discursus facere patiaris; sed ad causam quam directus fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere vel redire. Quibus in superiorem mulctam cadat interdicta frequentia. Parhipporum quinetiam onera centum librarum nullus excedat. Expeditos enim properare mittendanos volumus e, non migrare censemus. Inertiam suam prodit quisquis secum multa portaverit, nec cogitat de celeritate qui delicata se maluerit conversatione tractare. Grues denique pelagus transitone, parvos lapillos uncis pedibus amplectuntur, ut nee eorum levitas nimio vento rapiatur, nec nativa celeritas iniquis ponderibus ingravetur. Boc imitari nequeunt qui se ad publicas necessitates electos esse cognoscunt. Et ideo quinquaginta solidorum mulctam jam non veredarius, sed catabulensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum •crediderit onerandum. His autem qui suprascriptaram dignitatum vicibus in Urbe praesunt, te observare pnecipimus; quatenus excessus, qui ab illis detectus fuerit, exsecutione tua supradicta condemnatione puniatur. Si quos autem intemperans culpa perculerit, colle-' clam quantitatem per vices agentes mancipibus mutationum volwnus applicari; ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum. Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur adversitate prosperitas; et homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter impertiunt. Sed omnia sic efficaciter ac diligenter implebis, ut provocati bonis actibus devotioni tuae majora committere debemus.