Latin
Book 4, Letter 48
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.48
Unproofread scanNot analysed yet
Post tumultuosae Urbis sollicitudines tædiosas, et observationum molestias ingravantes, magnitudo tua provinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suavitate gaudere. Et quia vera illa securitas est, quae nostris jussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum [Ac. ,emersuin], octo mensium inducias in Lucaniae dulces recessus I nostra auctoritate coacedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex Urbe divino favore contigerit. Quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes venire festina, conventui nobilium, et digna tuis moribus conversatione reddendus.