Latin
Book 4, Letter 7
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Propositum noslroe pictatis est, injuste periclitantium sublevare fortunas: quia quod aliena vi coostat impositum, trahere non possumus ad delictum. Iniquum est enim ut hominis vitio deputetur quod ejus voluntate non regitur; et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere. Atque ideo subiimitas tua prosecutores frumentorum c, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrymabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis undarum absorbuit; nec quidquam miseris de aquarum nimietate, nisi solas lacrymas restitisse. Unde illustris soblimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritici quam sub hac sorte periisse probavcrint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. Crudelitatis enim genus est, ultra naufragium velle desaevire e, et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur immania elementa [ms. A. et ed. Niv. et Gam. ,periculajf cessisse.