Latin
Book 4, Letter 8
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 4.8
Unproofread scanNot analysed yet
Grave videri non debet, quod nostra ordinatione censetur: quia novimus aestimare, quod vos oportet implere. A nobis quippe potestis rationabiliter custodiri, quibus profecistis non gravati. Proinde devotioni vestrae praesenti auctoritate decernimus, ut accepto pretio competenti, de locis vestris ad Alsuanum trabes sine aliqua dilatione devehatis; quatenus et nostra ordinatio sorliri possit effectum, et perceptis mercedibus nec vos videamini sustinere dispendium. c Sic etiam dicuntur prosecutores equorum in I. I,