Latin
Book 5, Præcipit ut a Costula atque Daila Gothorum libertate gaudentibus onera servilia…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quos duces eligimus, eis simul et æquitatis momenta jure delegamus: quia non tantum armis quantum judiciis nos eflici cupimus clariores. Costula igitur atque Daila cum, Deo propitio, Gothorum nostrorum libertate lætentur, onera sibi servilia a vobis causantur injungi, quae nec ipsos deceat perpeti, nec cuiquam irrationabiliter fas sit imponi. Quod si ita gestum esse cognoscis, sine aliqua di! a- 'tione facias amoveri ad nos exinde ulterius que-: ne rela revocetur, et incipiat gravis esse animo nostro in ducem revoluta causatio, quem magis oportet talia peragere quae nos delectet audire.