Latin
Book 5, Letter 31
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.31
Unproofread scanNot analysed yet
Thomas vir clarissimus inter Apuliam Calabriamque provincias de siliquatici titulo indictionum octavæ, nonæ, undecimæ, primæ, secundæ et quintae decimæ, quas ad conductionem suam pertinuisse commemorat, nonnullos maximam pecuniae quantitatem retinere D.Grul. et Cuj. ,debere; alii redhibere] conqueritur. Et quia utilitatem publicam diuturna non convenit luditicatione differri, ideo devotio tua praesentia decreta suscipiens, Marcum presbyterum, Andream, et Simeonium, vel reliquos quos brevis subter annexus eloquitur, servata in omnibus civilitate conveniat: ut si eos non per callunniam, sed manifestos revera fisco constiterit esse debitores, summam quae rationabiliter postulatur, sine aliqua imminutione persolvant. Providendum est enim nc spiritus contumacium personarum publicis rationibus aliquod videatur afferre dispendium. Qui vero minus mtentata cognoscunt, ad judicium competens te imminente conveniant; ut quod aequitati congruit, utrarumque partium allegatione recognita, salvis legibus impleatur.