Latin
Book 5, Letter 12
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.12
Unproofread scanNot analysed yet
Si justitiam colere universos et amare praecipimus, quanto magis eus qni nostra proximitate gloriantur, quos omnia decet sub laude gerere, ut regiæ possint fulgorem consanguinitatis ostendere! Hæc est enim indubitata nobilitas, quae moribus robatur ornata: quia pulchrum est commodum famæ, faeda neglexisse lucra pecuniae. Argolici itaque viri illustris, et Arnandiani viri clarissimi haeredes supplici nobis aditione conquesti sunt, Palentianam massam, quam eis pro compensatione largitas nostra trausfuderat, ut casæ Arbitanae amissionem hac commoditate solarentur, ab hominibus vestris, nullis causis exstantibus, indeceuter invasam; et inde crevisse culpandae subreptionis vitium, unde dari debuit gloriosæ moderationis exemplum. Quapropter si nullo mendacio asserta vitiautDr, Magnitudo vestra, quae sunt ablata restituat; et si quid vobis creditis posse competere, ad comitatum nostrum instructam jure personam modis omnibus dest iate, ut civiliter plantata [Cor. Gam. ,placata] causatio finem de legibus sortiatur. ienim quidquid geritur, invidiae tuae potius appii- 'catur; et inajora detriolenla famæ suscipis, dum talia nou vitare contendis: hic autem confligunt causaB juribus suis, et sine derogatione quilibet mediocris addicitur, quando justitia teste superatur.