Latin
Book 5, Letter 13
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
Studium vestrum reipub. grata mente debetis inlpendere, quia nos agnovistis benemeritis multa præstare. Nam pietatis intuitu vicissitudinem pollicelllur, cum tamen pro vobis omnia jubeamus. Atque ideo præsenti jussione vos credimus admonendos, ut annonas constitutas exercitui præbere debeatis; quateuus nec illi negligantur adverso voto, nec provinciaesperniciosa debeat gravare direptio. Commodius enim sub expensarum lege tenetur exercitus, quava si cuncta fucrit vastare permissus. Ignorat modum servare præsumptio, nec potest sub modo redigi, cui licentia fuerit visa concedi. Quapropter consequatur exercitus alimoniam deputatam, ne qua pars prædictam possit sustinere violentiam [alii, molestiam].