Latin
Book 5, Letter 17
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.17
Unproofread scanNot analysed yet
Alacriter incumbendum est inchoatis, cum jam vicinitas perfectionis arriserit: quando spes effectus taedium laboris excludit, et magnum genus incitamenti, credere desiderata compleri. Dudum igitur magnitudini vestræ, ex Italiæ littoribus onicia jussi- mus praeparare nautarum; ut dromones, quos industria fabricare valuisset, manus remigum provisa susciperet. Sed tu judicio nostro electionique respondens ostendisti, quam fuerit indubitata perfecLio, efficacissimis imperasse, quod quæritur. Renuntias illico completum a quod vix credi poterat inchoatum; ut pene quanta velocitate navigari solet, constructio navium tanta. sit celeritate completa. Nec solum verba narrata sunt: obtulisti oculis nostris subito classeam silvam hominum, domos aquatiles, exercituates pedes, qui nullo labore deficiant, sed inconcussos homines ad destinata perducaat: trireme vehiculum remorum tantum numerum prodens, sed hominum facies diligenter abscondens. Hoc primum instituisse legimus Argonautas. Quod et arMatis aptum, et congruum probaturesse commerciis; ut qui peregrinas classes optabamus aspicere, nunc mittamus aliis provinciis 85 et terrorem pariter et decorem. Ornasti rempub. tua institutione reparatam. Non habet quod nobis Graecus imputet aut Afer insultet. Illud apud nos invidi vigere respiciunt, unde ihi per magna pretia sua vota complebant. Nunc praedictis rebus armamenta procurate, vela præcipue alas navium facientia, linum volatile, quidam spiritus correntium carinarum, praenuntia mercium, auxilia quieta nautarum: quorum beneficio conficiunt otiosi. quod a celerrimis avibus vix probatur impleri. Hoc Isis rati prima suspendit, cum per maria Apochran filium suum audaci femina pietate perquireret. Ita dum materna charitas suum desiderium festinat explere, mundo visa est ignota reserare. Atque ideo, divino nobis auxilio suffragante, cujus virtutis est bominum vota perficere, proxima die iduum Juniarum ad urbem Ravennatem congregatio navium cuncta conveniat; quatenus res de vicino iine gaudentes, ad plenissimum perducantur effectum. Sed quoniam dromonum numerum, juvante Deo, cupimus ampliari; si qua ligna fabricis eorum necessaria per utramque Padi ripam potuerint inveniri, nullo obs! -sLente jubemus abscidi, quia sine praejudicio dominorum operi tantum præsenti volumus injuncta concedi. Mittat. Padus noster indigenas pelago naves; et abies, quae fluentis amnicis nutrita surrexit, marinarum superare cumulos discat undarum. Illud etiam magnopere credidimus amputandum, quod vestra fieri suggestione comperimus: ne quis in fluminibus navigcris, diversis territuriis meantibus, id est in Mincio, OHio, Ansere, Arno, Tiberi, audeat flumi- num alveos piscandi studio turpissima sepe concludere b; et quae sunt præsumpta, protinus auferantur. Pateat amnis in navinm cursus; sufficiat humano desiderio consuetis artibus delicias quærere, non artificio [Ac. ,commento] rustico libertatem fluminis impedire: ne, quod dici nefas est, utilitati publicæ voluptas privata obstitisse videatur.