Latin
Book 5, Letter 18
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.18
Unproofread scanNot analysed yet
Utilitas publica sicut ad conservationem respicit omnium, ita debet perfici studio ac labore cunctorum: quia magnae laudis occasio est, si in causa communi aliquid singulariter videatur impleri. Facit enim unde commendetur et reliquis, qui tameu et sibi se profuisse cognoscit. Pridem igitur uos jussisse meministi, ut per domum nostram navigandi quærerentur artifices. Quos, Deo auxiliante, ptovisos ad Ravennatem urbem die iduum Juniarum præcipimus incunctanter occurrere; ut adventus eorum constructioni navium opportune videatur offerri: ne res divisae generare sibi videantur aliquam tarditatem; et parum sit unam perficere, nisi contingat utramque procurare. Si qua etiam per ripam fluminis Padi Xgna fabricandis apta dromonibus in praediis regalibus potuerint inveniri, artificibus huic operi a magnifico viro Abundantio praefecto prætorio deputatis abscindendi sit permissa licentia. Volumus enim hoc exemplum a nostris praediis inchoare c ut nulli gravis sit jussio, quæ constringit et principem.