Latin
Book 5, Letter 32
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.32
Unproofread scanNot analysed yet
Adiit nos innumeris vicibus Patzenis repetita con. questio: qui cum esset in expeditione felicissima constitutus, a Procula conjuge tua uxorem suam asseruit trina fuisse cæde laceratam: ita ut solo beneficio desperationis evaderet, cum non plagis fessa, sed jam crederetur exstincta. Hanc nos, si tamen vera eat, in femina quam maxime mirantes auda. ciam, transire non patnnur impunitam. Atque ideo decretis te praesentibus admonemus, ut si factum evidenter agnoscis, delatam querimoniam, pudori tuo consulens, maritali districtione a redarguas; quatenus ex eadem causa ad nos querela justa non redeat; et legibus noveris resecari posse, quod te oportuerat domestica districtione corrigere. Quod si mendacium magis petitoris accusans causam dicere fortasse volueris, summoto dilationis obstaculo, ad comitatum nostrum cum supradicta conjuge tua incunctanter occurre, exceptura aut de iniqua præsumptione vindictam, aut de mulieris improbitate victoriam.