Latin
Book 5, Letter 35
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.35
Unproofread scanNot analysed yet
Cum pro incerti temporis eventu Romanas ædes inopia facie castigata pulsaret, et quamvis rara, tamen tam pulchræ civitati videretur esse fœdissima; æquum judicavimus Hispaniæ triticeas illi copias exhibere; ut antiquumvectigal sub nobis felicior -Roma reciperet. Jussis siquidem nostris viri spectabilis Marciani laude digna servivit industria. Sed pa. rum diligenter impleta sunt, quæ constat optime ruisse procurata. Hi enin, qui portanda 91 susceperant, morarum tædia non ferentes, destinatum frumentum in Africae partibus pro suo dicuntur vendidisse compendio. Quod quamvis inultum minime transire dehuisset (ut amor proprii commodi tot populorum jejuna vota suspenderet), tamen quia nobis insitum est culpas remittere, quas possumus cauta ordinatione corrigere, Catellum et Servandum viros strenuos esse credidimus dirigendos; ut quia nancleri ducentos octoginta solidos in triticum, et in naulis septingentos quinquaginta octo solidos acccpisse perhibentur, si apud vos facti vcritas innotescit, in summam ratione collecta, ab eis mille trigmta octo solidorum quantitas inferatur; ut qui vindictam remisimus, damna minime sentiamus. In qua parte ita se sublimitas vestra diligenter impendat, ut et justitiae et publicis utilitatibus satisfecisse videatur s.