Latin
Book 5, Letter 36
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.36
Unproofread scanNot analysed yet
Continuatis laboribus attritum corpus debilitatem tibi causaris attulisse membrorum; ut qui ante bellicis fueras aptus insignibus, nunc vel ad otiosam vitam vix idoneus approberis: expetens ut ad expeditiones felicissimas non cogaris, a quibus non voto, sed necessitate subduceris. Atque ideo allegationibus tuis diutius perquisitis, et ad rerum fidemdeductis, otiun tibi non ignobile [Gr. et Cuj. ignorabile] præsenti jussione largimur: qnia non est jgnaviæ culpa, quem excusat miseranda calamitas. Sed sicut tibi remissamvitam concedimus, ita te donativo præsenti auctoritate privamus: quia non est aequum ut, cum de tuo cognoscaris idoneus, rem laborantium accipere debeas odiosus. Fruere igitur secura vita, adver- Borum insidiis nostro munimine liberatus. Nec aliquis tibi imputabit desertoris opprobrium, quando illi quos contigerit a militia morbi causa suspendi, ex prioribus factis habendi sunt jure reverendi. Nec enim dignus est a quoquam redargui, qui nostro judido meretur absolvi b.