Latin
Book 5, Letter 6
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.6
Unproofread scanNot analysed yet
Suscipienda precatio est quae publicis utilitatibus non repugnat, et amplectenda desideria privatoruM quae sic remedium quaerunt, ut nobis non videantur generare dispendium. Viri itaque clarissimi Joannis querela comperimus Thomatem domnis nostrae certa praedia suscepisse, id est illud atque illud, et nunc decem millia solidorum reliquatorem nostris utilitatibus eXstitisse, et per diversas ludificationes non implere debitam quantitatem: quod apud nos quoque procerum nostrorum suggestione perclaruit. Ideoque causam tali credimus remedio muniendam, ut uHiversam substantiam supradicti Thomatis sub hac con. tione fixis titulis juri publico debeas applicare: quatenus si intra cal. Septembrium diem, quod rationabilitcr cxponitur, a Thomate minime fuerit exselutum, prædicta substantia Joanni viro clarissimo contradatur, qui ejus debitum luere nostro promisit ærario. Quod si obligationem suam praedictus Thomas solvere intra præfinitum tempus fortasse potuerit, universa ei quae sublata sunt illibata reddantur: ita m nec fiscus noster sustinere 81 videatur incomlnoda, et nos cognoscamur subjectis solitam præstitisse jusLiUam. Possemus enim adbuc ultra differre, si quid prodesset negligentissimum sustinere, quem per tam longum temporis spatium semper invenimus impara. tum. -