Latin
Book 5, Letter 7
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
Decct eorum vota in tutum reddere, qui malunt utilitates publicas continere; nec patimur de damno proprio esse sollicitos, qui nos a dispendiis fecere securos. Tua igitur suggestione comperimus, per illam indictionem patrimonii nostri praedia in Apulia provincia constituta, id est illud atque illud, honesto viro Thomati libellario titulo c (id eat, contractu) commisisse; sed eum male administrando suscepta, nsque ad decem millia solidorum de indictionibus illa atque illa retiquatorem publicis rationibus exstitisse: qui a proceribus nostris frequenter admonitus, debita reddere detestabili calliditate neglexit. Et lie tibi aliqua imposterum quæstio Masceretur, publicis utilitaiibus debitam quantitatem, sub hac ratione satistacere te velle. testans, si tibi prædia supradicti debitoris loco pignoris contradantur. Hinc est quod desiderium tuum justa ratione conceptum praesenti jussione firmamus. Primum, ut nullam ex hac re nomine publico metuas quæstionem; deinde sub hac conditione tibi universam substantiam, quam vel nunc tenet, vel primo tempore possidebat, cum nostris rationibus obnoxius esse jam coeperat, Thomatis debitoris addicimus, quam pridem nostro nomine fixis titulis fecimus vindicari. Hoc tantum bUDJauitatis intuitu relaxantes; ut usque ad cal. Septembrium spatium habeat reddendi debitam quantitatelll; tuinusve (pro, sin Jlinus, ut ep. 32, lib. IV). cum ad supradictam diem tu pecuniam viro illustri comiti patrimonii nostri, quae debetur, intuleris, facultas ejus universa, sicut diximus, tuis compendiis applieetur. Quod triste non credimus esse perdenti, quando nee ex toto videtur amittere, quod te generum or. am. ,germanum] suum cognoscit ncquirere. Nam quod poteras adipisci jure successionis, conditione a te possidetur emptoris.