Latin
Book 5, Statuit ut ad ripam Padi cum artificibusaccedat ad ligna dromonibus apta concid…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.86
Unproofread scanNot analysed yet
Per utramque ripam Padi reperiri ligna comperimus fabricandis apta dromonibus. Ideoque tibi praesenti jussione delegamus, ut secundum ordinationem magnificorum virorum Abundantii praefecti prætorio atque Uviliæ comitis patrimonii adloca designata cmn artificibus incunctanter accedas; et sive iii domo regia, seu in privata reperta fuerint, sinc aliqua facies tarditate procurari: quia nulli grave credimus præbere quod, Deo auxiliante, pro communi utilitate præparatur. Verum ita volumus te injuncta peragere, ut nihil ad lædendum possessorem studiose videatur inquiri, sed tantum quæ sunt necessaria utilitatis nostræ causa praesumantur. Non exquiratur aliquid a domino, quod postea publico non dicatur acceptum. Ligna silvestria jubemus cædi, non aliquid de alienis facultatibus violenter abscidi. Talia nobis prosunt qualia nostros gravare non possunt. Quæ si causa praesens non exquireret, ille se crederet non habere. In Mincio, Ollio, Ansere, Tiberi et Arno numinibus comperimus quosdam sepi- bus cursum flumiuis, quantum ad navigandi studium pertinet, incidisse. Quod te volumus ordinatione magnifici viri Abundantii praefecti praetorio modis omnibus amputare; nec tale aliquid permittatis quemquam ultra præsumere, sed inviolati alvei tractus navium relinquatur excursibus b. Scimus enim retibus, non sepibus esse piscandum. Nam hinc qnoque detestabilis aviditas proditur, ut sibi tantam festinct includere, quantum ad multos poterat pervenire.