Latin
Book 5, Letter 19
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 5.19
Unproofread scanNot analysed yet
Majora sibi facit credi quisqnis efficaciter injuncta peregerit: quia indubitanter illi aliquid comminitur, qui optime comprobatur; et honestum suffragium est a secundi judicii, documentum prioris. Atque ideo ordinatione magnificorum virorum Abundantii præfecti praetorio, atque Uviliæ comitis patrimonii ad illam provinci:un te jubemus excurrere; ut tam de domo regia quam in locis aliis habitantes secundum priora præcepta provisos nautas ad urbem Ravennatem die iduum Juniarum, Deo auxiliante, festinare compellas; quatenus nulla tarditas tam præclaris Jussionibus afferatur. Cave ergo ne te venalitas maculet, aut neglectus turpis involvat; et tam magnæ rei supra te ruentia pondere comprimaris, si tantis ac talibus rebus impar exstiteris.