Latin
Book 12, Letter 54
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 54
Unproofread scanNot analysed yet
Sub clementia boni principis nihil constat licere lortuitis; quando sinistros casus corrigunt, qui præstare prosperrime consueverunt [Ms. et Ac. ,cen- Suerunt]. Na In quemadmodum ferret nudus sævam barbariem,ct districtum principem, quando spoliatus jure negat quod aftluens inferre didicerat? Atque ideo illi vel illi, Suevorum incursione vastatis, fiscum decimae quintae indictionis (Anno Christi 537 )serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta præceptio. Unde obedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tribuLi nun exigas: reliqua vero solemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam suppleas quantitatem. Cave ergo ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt, rapinas non sentiant post prædones. Validas contra te apochas invenerunr; invictas securitates illis dedit calamitas sua; violentus abstulit quod quaerebas. Cui nihil videtur relic tum, a tribulis constat esse liberatum.