Latin
Book 12, Letter 6
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt, intenninationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem. Quis enim de sua praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est, qui interdicti tentaverit? Retundatur [Ac. ,recondatur] ambitio caeca cupientium; proterva refrenetur audacia; qui lucrum de malo quærit, poena proposita terreatur; qui honorem per nefanda desiderat, amissa potius opinione turbetur. Additur etiam quod nostris temporibus scelerata; pecuniæ non valebunt; nec culpam suam redimit, qui reum se esse cognoscit. Iniquis fraudibus non patebit occasio; persequimur, non vendimus excedentes. Ubi jam male capientes spem habebitis, quando vobis. et rerum domini et vestri judices comminantur? Vos tamen quos ad publicas administrationes pervenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite: quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis. Publicis utilitatfbug servite fixi, quando vos nulla privata damna concutient. Reddite hanc vicissitudinem judicio meo, ut qui vos nullo proprio suffragio gravari feci,studeatis in vobis mea facta laudari. Præfixum itaque tempus a rerum dominis noveritis esse servandum; ita tamen, ut ea quae vobis pro publica utilitate decreia sunt, providere ac solvere debeatis.