Latin
Book 6, I. Formula Consulatus
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6
Unproofread scanNot analysed yet
Priscorum judicio qualis sit consulatus, hinc omnino datur intelligi, quando inter luundi dignitates eximias solus meruit habere palmatas vestes a, quas felicitas dabat; praemia vincentium, nomen annorum; compensatio sola cui debebantur omnia. Statum reipubl. Romanæ viri fortis dextera tuebatur, fortunas omnium, ac liberos hujus consilia vindicabant; et tot magnis debitis sola erat hujus retributio dignitatis, reperta in libertatis ornatum, inventa ad gcucrale gaudium. Per illam nimirum status imperii jugiter crevit, illam semper felix Roma suscepit, merito pridem I alii, quidem] genus habebatur imperii, merito supra omnes cives poterat, qui ab hoste patriam vindicabat: utilitates publicas sub aequitate tlispo- Dens, jus dicebat etiam capiti; sed tuto illi commissa est potestas necis, qui fuerat auctor salutis. Hinc est quod etiam fasces atque secures tantæ potestati præceptæ sunt illigari, ut cum tardius solverentur, tuo-. ram deliberationis acciperent, si de cæde aut nece hominis aliquid censuissent: ita ut cum omnia ejus traderentur arbitrio, ne insolesceret aniulo, consul dictus est a consulendo. Hinc tanta largitas profluebat, ut illa dextra quæ sanguinem copiose fuderat hostium, vitae auxilium civibus manaret irriguum. Sic quos felices per bella fecerat, studio largitatis explebat. In augmentum [alii, argumentum J etiam publicæ gloriæ solvebat famulos jugo servili b, qui libertatem tantae dederat civitati. Sed nunc sumitis ista felicius, quando nos habemus labores consulum, et vos gaudia dignitatum. Palmatae siquidem vestræ nostrae probantur esse victoriæ; et prosperrime conditionis eventu a, vos in pace ingenuitatem ceditis famulis, cum nos securitatem demus per bella Romauis. Atque ideo per illam indictionem consulatus te decoramus insignibus d. Pinge vastos humeros vario colore palmatæ, validam manum victoriali scipione nobilita, lares proprios eUam calceis auratis egredere, sellam curulem pro sua magnitudine multis gradibus enisus ascende; ut in otto subjectus merearis, quod nos per maximos labores assumimus imperantes. Rem victoriarum agitis, qui bella nesci. tis: nos, juvante Deo, regimus, nos consulimus, et vestrum nomen annum designat. . Vicistis felicitate principes, qui et honores summos geritis, et dominationis tædia non habetis. Quapropter erige confidentiam mentis tuæ: consules esse magnanimos decet. Opes privatas non cogites, qui gratiam publicam donando habere decrevisti. Hinc est enim, quod alios judices etiam non rogantes evehimus; consules aatem sperantes -tantummodo promovemus; ut soli ad tas largitates veniatis, qui vos pares tantis expensis tsse cognoscitis. Alioqui onera essent potius, non honores, si supra vires aliquid imponeremus invitis. Fruere igitur decenter optatis. Hic est ambitus qui probatur. Esto mundo clarus, tibi prosperrimus, tuis autem posteris feliciter imitandus.