Latin
Book 6, II. FORMULA a PATRICIATUS
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si antiquitatis ordinem perscrutemur origine dignitatum. patriciorum. [Gr. et Cuj. ,potitiorum] familia Jovi noscitur fuisse dicata, ut summi Dei (sicut poLavere) cultura locum primarium possideret. Sed quia vos aliquid habere decebat eximium, et nomen ipsum patribus magna se vicinitate juugehat, superstitione derelicta, ad vestrum caetum felici conditione migravit, quia pontificalis laus eODscieoLiæ seuatui recte poterat convenire. Sic ei augurali familia reges quoque legis institutos, non injuria, quia elecuit a tali proposito venire, qui publica poterat jura tractare. Hinc est quod et honor ipse cinctus est, cum vacaret, nihil jurisdictionis habens, etjudicantis cingulum noR deponens; in quo felicitas perpetua nascitur, dum successoris ambitio non timetur. Nam moi ut datus fuerit, in vitæ tempus reliquum homini tit coaevus: ornatus individuus, cingulum fidele, quod nescit aMe deserere quam de mundo homines contingat exire. Credo ad similitudinem pontificatus, unde venerat, rem fuisse formatam; qui sacerdotium Mon deponunt, nisi cum vita; munera derelinquunt. Additur quod teges tantam illis reverentiam detulerunt, ut in sacris positus, cum hoc fuerit honore præcinctus, paternae potestatis nexibus exuatur, nisi coutra specialiter a principe caveatur. Quod constat ratione probabili constitutum, ut qui amplissimum genium preliosæ libertatis acceperat, vilissimam couditionem cum subditis non haberet. Præfectorios et aliarum dignitatum viros præcedit, nni tantum cedens fulgori, quem interdum etiam a nobis constat assumi. Proinde necessario laudatam intellige dignitatem, ne aut nos parum dedisse videamur, aut tu negligentius tractes, si te aliquid mediocre suscepissc putaveris. Quapropter ab illa indictione nostro munere sublevatus, patriciatus culmen ascende, quod quidam juridicorum e a patribus dictum esse voluerunt, facturus omnia quæ tantam reverentiam decent. Nam quamvis magna contulerit nostra clementia, habes adhuc quod e xspeotes, si te probabiliter tractane contendas.