Latin
Book 6, V. Formula Quæsturæ
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si tantum claræ sunt dignitates quantum nostris affatibus [Gr. . Cuj. et Cor. N., aspectibus] pertrumtur, si præsentia frequens prodit dominantis affectum, nullus ita judicum potest esse gloriosus quam ille qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus. Aliis enim pecuniæ publicæ committimus procu rationem, aliis causas concedimus audiendas, aliis patrimonii [alii, matrimonii] nostri jura delegamus; quaesturam toto corde recipimus, quam nostrae linguæ vocem esse censemus. Hæc nostris cogitationibus necessario familiariter applicatur, ut proprie dicere passit quod nos sentire cognoscit: arbitrium suæ voluntatis deponit, et ita mentis nostræ velle suscipit, ut a nobis magis putetur exiisse quod loquitur. quaM arduum est subjectum verba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum credatur, et provecti in publicum decorem gloriosam facere felicitatem! Considerate quid ponderis habeatis pariter et decoris. c Si quid dubitamus, a quæstore requirimus, qui est a thesaurus famæ publicæ, armarium legum, paratus semper ad subitum; et, ut ait Tullius, magister eloquentiæ, nihil praestabilius videtur quam posse dicendo tenere hominum metentes, allicere voluntates, impellere quo velit, unde aUlcm-velit dedocere. Nam si oratoris est proprium graviter et ornate dicere, ut possit animos judicum commovere, quanto facundior debet esse qui ore principis populos noscitur admonere, ut recta diligant, perversa contemnant, bonos sine fine laudent, pessimos vehementer accusent? Ut pene feriata sit districtio ubi praevalet eloquentiæ fortitudo. Sit imitator prudentissimus antiquorum, mores alienos corrigat, et suos debita integritate custodiaL. Talem denique oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet itnasinem. Nam si nos, ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit linguæ, quae sub oculis regale genium possit implere? Adesse debet scientia juris, cautela sermonis, ut nemo debeat reprebendere quod principem constiterit censuisse. Opus erit praeterea firmitas animi, ut a justitiae tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. Nam pro aequitate servanda et nobis patimur contradici, cui etiam oportet obediri. Sed vide ut tantum doctrinae deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas. Aliæ quippe dignitates assessorum solatia quaerant, tua vero digoi- Las principi consilia subministrat. Atque ideo prudentiæ vel eloquentia; tuæ fama provocati, quæsturam tibi, gloriam litterarum, civilitatis templuDJ, gcniuicem omnium dignitatum, continentiæ dOluicilium, Virtutum omnium sedem, per illam indictionem, Deo præstante, concedimus, ut sic agas quemadmodum te parem rebus praedictis esse contendas. Ad te enim provinciae sua vota transmittunt; a te senatus juris quærit auxilium; a te docti probantur expetere quod noverunt; et necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. Sed cum haec omnia fecerib, nullis elationibus etreraris, nulla mordearis invidia, alienis ca! amiiatibus uon iaeteris, quia quod odiosum est principi non potest cunvenire quæstori. Exerce potestatem principis conditione subjecti. Sic ore vero [alii, nostro] glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas nobis judicibus reddilurunl, ubi aut culpabilis vicissitudinem recipit, aut boni propositi gloriam laudatus acquirit.