Latin
Book 6, Vi. Formula Magisteriæ Dignitatis
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendum honorem sumit q8isquis magistri nomen acceperit, quia hoc vocabulum semper de peritia venit, et in nomine cognoscitur quid sit de moribus æstimandum. Ad eum nimirum palatii pertinet disciplina; ipse insolentium scholarum a mores procellosos moderationis suæ terminis prospere dissere'nat. Tam multi ordines sine confusione aliqua componuntur; et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. Sic nominis sui gravitate perfunctus, ornat actibus principatum. Per eum senator veniens nostris praesentatur obtutibus; admonet trepidum, componit loquentem, sua quinetiam verba solet inserere, ut nos deeenter omnia debeamus audire. Aspectus regi haud irritus, promissor collocutionis nostræ, gloriosus donator aulici consistorii, quasi qoidam lucifer; nam sicut ille venturum diem promittit, sic iste desiderantibus vultus nostrae serenitatis attribuit. Causarum praeterea maximum pondus in ejus audienliæ [Ac. ,audacæ] finibus optima securitate reponimus, ut ejus curis fidelibus sublevati, utilitatibus publicis vivacius occupemur. b Yeredorum quinetiam opportunam velocibtem, quorum status semper in cursu est, diligentiæ suae districtione custodit, ut sollicitudines noslras, quas consitio juvat, beneficio celeritatis ex pediat. Per eum exteris gentibus ad laudem rcipub. nostræ [Cor. ,Gam. . ,nostra] ordinatur humanitas; et nolentes redeunt, quos merentes exceperit. Per eum quippe nobis legatorum, quamvis festinantium, prænuntiatur adventus: per eum nominis [Jur. legit numinis] nostri destinatur evectio; et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur. His etiam laboribus æstimatis potestatem maximam huic decrevit antiquitas, ut nemo judicum per provincias fasces assumeret, nisi hoc et ipse fieri decrevisset. Subdidit rjus arbitrio aliena judicia, ut ad ipsum rediret quod alter visus est præstitisse. Molestias quidem non habet exigendæ pecuniæ, sed aperte bono fruitur potestatis adeptæ [Grul. et Cuj. ,indemplæ]: credo, ut ex diversis titulis denoraretur dignitas ad levamen principis instituta. Peræquatores etiam vichialium rerum in urhe regia propria voluntate constituit, et Lam necessariæ rei judicem facit. Ipse enim gaudium populis, ipse nostris temporibus praestat ornatum, quando tales viros copiae publicae præficit, at plebs querula seditionem nesciat habere satiata. Officium vero ejus tanta genn prærogativa decoratur, ut militiæ perfunctus muneribus, ornetur nomine principatus, miroque modo iuter prætorianas cohortes et urbanæ præfecturæ milites videantur invenisse primatum, a quibus tibi humile solvebatur obsequium. Sic in favore magni honoris injustitia quaedam a legibus venit, dum alienis excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur. Adjutor etiam magistri nostris praesentatur obtutibus, ut vicaria sorte beneficii eligamus ejus præsidium qui nobis præstat fidele solatium. Hanc igitur dignitatem, tot titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam, gubernandam tibi, congrua gravitate, committimus, ut omnia quæ gesseris, magister fecisse videaris: quia nihil moribus residuum relinquitur, si (quod absit) a tanta maturitate peccetur.