Latin
Book 7, Xii. Formula Curatoris Civitatis
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis per se honorabilis habeatur, qui vel minimam sollicitudinem civitati propriæ videtur impendere, et inter suos magna reverentia perfruatur. qui cives se amare professus est, tamen indubitatus honor est, qui nostra electione confertur, quia præditus bonis institutis creditur. cui aliquid principis, auctoritate delegattir. Et ideo ab indictione illa illius civitatis curam ad te volumus pertinere, ul laudabiles ordines curiæ sapienter gubernes; moderata pretia ab ipsis quorum interest facias custodiri. Non sit. merces in potestate sola vehdentium I æquabilitas grata custodiatur in omnibus. Opulentissima siquidem et hinc gratia civium colligitur, si pretia sub moderatione serventur; ut vere curatoris impleas oUicium, cum tibi sollicitudo fuerit de utilitate cunctorum. a Consuetudines autem tibi ex nostra auctoritate defende, quas in eodem loco tuos constat habuisse majores.