Latin
Book 7, Xii;. Formula Comitivæ Romanæ
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-13
Unproofread scanNot analysed yet
Si clausis domibus ac munitis insidiari solet nequis. simum votum, quanto magis in Romana civitate videtur illici, qui in plateis pretiosum reperit quod possit auferri? Nam quidam populos copiosissimus statuarum, greges etiam abundantissimi equorum, tali sunt cantela servandi, quali et aura videntur affixi: ubi, si esset humanis rebus ulla consideratio, Romanam pulchritudinem non vigiliæ, sed sola deberet re. verentia custodire. Quid dicamus marmora metallis et arte pretiosa; que si vacet eripere, rara manus est quae possit a talibus abstinere? Ibi sunt exposita. quæ facere potuerunt divitiae generales et labor mundi. Quem inter ista deceat esse negligentem? Quis in causa tali patitur esse venalis, quando gravissimum damnum potest fieri in putchritudine singulari? Quare per indictionem ilłam comitivæ Romanæ cum privilegiis et justis commodis suis tibi concedimus dignitatem; ut fideli studio magnoque nisu quaeras improbas manus, et insidiantes aut privatorum fortunis aut mœnibus, ad tuum facias venire judicium; et, rei veritate discussa, congruam subeant de legibus ultionem. Quia justo tales persequitur publicus dolor, qui decorem veterum fœdant detruncatione membro- rum, faciuntque illa in monumentis publicis, quæ debent pati. Officium tuum et milites consuetos noctibus potius invigilare compelle, in die autem civiias seipsa custodit. Vigilans euim studio non indiget alieno. Furta quidem persuadent: sed tuhc praesumptus facile capitut, cum custos minime supervenire sentitur. Statuæ nec in toto mutæ sunt: quando a furibus percussæ, custodes videntur tinnitibus admonere. Proinde diligentiam tuam devotione laudabili sentiamus, tit cui nunc labariosos fasces injungimus, securos honores postea conferamus.