Latin
Book 7, Xix. Formula Ad Præfectum Prætorio De Armorum Factoribus
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-19
Unproofread scanNot analysed yet
Multorum insinuatione comperimus illum probit moribus institutum commissa sibi posse fideliter ex pedire. Idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus præsit secundum morem pristinum, et artificibus jubere possit armorum; quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio. Quia licet ubique culpa lædat, hic tamen graviter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit. Proditionis quippe instar est, exercitui subtrahere quod eum constat armare. Quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit; ut dum. illis victualium lex [Cuj. ,Niv. ,ex victualium summa] tollitur, necessaria vivacius exigantur.