Latin
Book 7, Xx. Formula Binorum Et Ternorum Si Per Judicem Agantur
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-20
Unproofread scanNot analysed yet
Ad genium dignitatis tuae credimus pertinere, si competentia tibi videamur injungere: quia tanto quis gratior redditur, quanto parendi causas amplius suscepisse monstratur. Et ideo a binorum et ternorum titulos, quos a provincialibus exigi prisca de. crevit auctoritas, per illam indictionem, officio tuo procurante, ad scrinia comitis sacrarum largitionum transmittere maturabis; ita ut omnis quantitas intra cal. Martiarum diem solemniter impleatur, ne de proprio reddere cogaris quod procurare neglexeris. Tuam enim tetigisset injuriam, si alter eos titulos videretur exigere quos ad te præceperunt leges sanctissimæ pertinere. .