Latin
Book 7, Ii. Formula Præsidatus
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prudenter omnimodis inspexit antiquitas provinciarum dignitates annua successione reparari, ut nec diutina potestate unus insolesceret, et multorum pro. vectus gaudia reperirent. Sufficit enim unicuique discessisse laudatum, quia dum tempus potestatis prolixum quæritur, culparum opprobria non vitantur. Illa enim vel in brevitate declinare mirabile est, dum frequenter et his subripiunt, qui a fascibus sub velocitate discedunt. Annus universus et ad declaranda conscientiæ bona sufficit, et facilius se ab errore custodit. Sit in vestro proposito administrationem unius anni suscipere, nostrum est merentibus tempus augere, quia non facile removere cupimus quos justos esse sentimus. Idcirco, conversationis tuae moribus invitati, per illam indictionem praesidatum libi in illa provincia, propitia Divinitate, concedimus, ut sic debeas agere quemadmodum nobis possessor gntias cum tributis videatur exsolverc. Decessorum bona exempla sequere; a vitiosorum te imitatione disjunge; non putetur omnis consuetudo probabilis. Cautum debet reddere non sequacem error alienus. Prodit stultitiæ culpam, qui sequitur accusatum. Sed illud melius eligitur, unde præsidentis opinio sub administratione laudatur. Respice quantis sit provincia plena nobilibus. Habes qui et bene loqui de te debeant, et derogare praesumant, quia nulla potestas est, quæ qualitatem famae suæ de ore hominum possit auferre. Contraque, fructus est, opinione prædicabili per confines ire provincias; et ibi invenire verissimam laudem, ubi non imperas potestate. Additur, quod irremuneratum non rclinquimus, si te egisse probabiliter andiamus. Horre vitium, et principis mereris affectum. Voluntatem regiam in legibus habes: illis obtempera, et nostra cognosceris implere mandata.