Latin
Book 7, Iii. Formula Com Tivæ Gothorum Per Singulas Provincias
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum, Deo juvante, sciamus Gothos vobiscum habitare permixtos, ne qua inter consortes, ut assolet, indisciplinatio nasceretur, necessarium duximus illum sublimem virum. bonis nobis moribus hactenus comprobatum, ad vos comitem destinare qui secundum edicta nostra inter duosGothos litem debet amputare: si quod etiam inter Gothum et Romanum natum fuerit fortasse negotium, adhibito sibi a prudente Romano, certamen possit æquabili ratione discingere. Inter duos autem Romanos Romani audiant, quos per provincias dirigimus, cognitores, ut unicu! -que sua jura serventur, et sub diversitate judicum una justitia complectatur universos. Sic pace communi utræque nationes, Divinitate propitia, dulci otio perfruantur. Scitote autem onam nobis in omnibus aequabiliter esse charitatem; sed ille se animo no. stro amplis commendare poterit, qui leges moderata voluntate dilexerit. Non amamus aliquid incivile; scelestam superbiam cum suis detestamur auctoribus. Violentos nostra pietas exsecratur. In causa possint jura, non brachia. Nam cur eligant quærere violenta, qui præsentia probantur habere judicia? Ideo enim emolumenta judicibus damus, ideo tot oflicia diversis largitatibus continemus, ut inter vos non sinamus crescere quod possit ad odium pertinere. Unum vos amplectatur vivendi votum, quibus unum esse constat inperium. Audiat uterque populus quod amamus. Romani vobis sicut sunt possessionibus vicini, ita sint et chariLatc conjuncti. Vos aulcm, Romani, magno studio Gothos diligere debetis, qui et in pace numerosos vobis populos faciunt, et universam rempu: licam per bella defendunt. Itaque destinato a nobis judici vos convenit obedire; ut quidquid pro conservandis legibus censuerit, modis omnibus impleatis; quatenus et nostro Imperio, et vestræ utilitati satisfecisse videamini.