Latin
Book 7, Xxv. Formula Ad Commendandos Comiti Principes
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-25
Unproofread scanNot analysed yet
Invitat nos consuetudo solemnis, et vobis ornatum officii dirigere, et pristinos ordines excubantium custodire. tia Nostra enim laus est, si vos Romna milicomitetur, quando talibus ministris potestis agere quod videtur priscis. sanctionibus convenire. Sic enim Gothos nostros, Deo juvante, produximus et armis sint instructi, et æquitate compositi. Hoc est quod reliquæ gentes habere non possunt; hoc est quod vos efficit singulares, si, assueti bellis, videamini legibus vivere cum Romanis. Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credimus esse dirigendos; ut, secundum priscam consuetudinem, qui tuis jussionibus obsecundant, eos rationabili debeant antiquitate moderari. Cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra jussione præstabis. Debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari.