Latin
Book 7, Xxvi. Formula Comitivæ Diversarum Civitatum
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-26
Unproofread scanNot analysed yet
Sæculi hujus honor humanæ mentis est manifesta probatio,quia libertas animi voluntatem propriam semper ostenditi, dum se contemnit occulere, qui sibi alios cognoverit subjacere. Sed humanæ mentis felix illa conditio est, quæ arbitrium provectionis suæ intra terminum moderationis includit; et sic peragit dignitatis brovissimum spatium, ut universis temporibus reddatur acceptus. Quapropter interdum. judices, ad blanda descendite. Laboriosum quidem sed non est impossibile justitiam suadere mortalibus: quam ita cunctorum sensibus beneficium Divinitatis atttibuit, ut et qui nesciunt Jura, rationem tamen vetitatis agnoscant. Necesse est enilm ut quod a natura conceditur, submonente iterum eadem suaviter audiatur. Et ideo not laboretis populis imponere quod eos constat ex propria voluntate sentire. Facile enim sequuntur vestigia verbi alieni, qui se posse credunt monitore compelli. Propterea per illam in dictionem in illa civitate comitivæ honorem secundi ordinis tibi, propitia Divinitate, largimur, ut et cives commissos æquitate regas, et publicarum ordinationum jussiones constanter adimpleas, quatenus tibi meliora præstemus, quando te probabiliter egisse præsentia sentiemus.