Latin
Book 7, Xxx. Formula Tribunatus Provinciarum
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-30
Unproofread scanNot analysed yet
Æquitati convenit ut unusquisque ad fructum militiæ emense tempore deheat pervenire, et laboris recipiat præmium pro compensatione meritorum. Unde quia priscæ consuetudinis ratio. persuadet ut a nobis debeat designari, qui a vobis tribunus esse mereatur; ideo hac auctoritate censemus, ut ille quem locus videtur exposcere, vobis in supradicto honore præsideat; quatenus cum ad tempus venerit constitutum, optato honore potiatur. Divina sunt ista judicia, nona humana, ut quem superna tempus debitum voluerant perducere, merito videatur et lahoris sui præmia succepisse. Excubiarum suarum igitur competentia privilegia consequatur, quia nullum emolumento consueta fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum venire cognoscimus. Quapropter illi, pro utilitate publica disponenti, modis omnibus obedite: quoniam potestatem [Cuj. Cor. ,Niv. et Gam. ,artem] judicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a vobis insolentius excedatur.