Latin
Book 7, Xxxi Formula Principatus Urms Romæ
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-31
Unproofread scanNot analysed yet
Cum in urbe Roma plurima fleri censeamus, et necesse sit ibi potestatem esse comitiaci officii, ut utilitates publicæ videantur impleri, nostro more prospeximus, ut quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu ejus locum vicarii nomine In urbe Romana solemniter debeas continere; quatenus et ille primatus sui laboribus perfruatur, et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere. Si quos etiam comitiacorum ad comitatum judicaveris esse dirigendos: consulens obsequio nostro, tuo subjacebit arbitrio. Eos autem quos retinendos putaveris, indulta securitate potiantur. ILa tamen, ut vicissim omnia modereris; quatenus nee excubantes eontinuus labor atterat, nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat.