Latin
Book 7, Xxxiv. Formula Evocatoria, Quam Princeps Dirigit
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-34
Unproofread scanNot analysed yet
Non dubitamus ultronea grate suscipi, quæ in locum muneris solent postulata conferri: quia domini recordatio concedit semper augmenta, nec possunt esse principis vacua gratificationis judicia. Quapropter ad comitatum postrum jussis te praesentibus evocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris. Et ideo ptii delectatione postposita, ad illam diem, ad Urbem illam devenjre propera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse judicemus, cuM te festinasse cognoscimus. Desiderat enim anta nostra præsentiam bonorum, dum nescio quo pacto quidquid regali sapientiæ gratum esse cognoscitur, et divino judicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quid debeamus sentire concedit.