Latin
Book 7, Xxxiii. Formula Legatorum Sentium Diversarum
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-33
Unproofread scanNot analysed yet
Quis dubitet utilitatis publicæ interesse rationi, ut quibus nos constat dena conferre, nullam videantur itineris molestiam sustinere, quando nec vobis morarum detrimenta faciunt, et iili se bene habitos fuisse cognoscunt? Atque ideo humanitatem subter annexam, vel ad equos capitum definitum Illius gentis legatis sine aliqua tarditate præstabitis, quatenus ad sedes suas Irremunerati non debeant pervenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam quælibet munerum magnitudo.