Latin
Book 7, Xxxvii. Formula Spectabilitatis
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 7-37
Unproofread scanNot analysed yet
Optamus nobis, Deo auxiliante, subjectos varia dignitatutn prærogativa gloriari: desideramus probabile genus hominum impressa gratia dignitatis ornare, ut laudabilius unusquisque possit vivere, cum se honores reverendos cognoverit accepisse. Sic enim et ad virtutis studia decenter ascenditur, et a bonis Civibus respublica plus amatur. Atque ideo te spectabilitatis nitore decoranlus, ut sententiam tuam in conventibus publicis spectandam esse cognoscas, cum inter nobiles decorus assederis, ut si haec prædicabili conversatione tractaveris, in futurum præmiis melioribus augearis.